Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.
- Epidico habeas gratiam.
- Sed ego istuc faciam sedulo:
- ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,
- atque argentum ego cum hoc feram.
- Quanti émi potest minimo?
- Illane?
- ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
- verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
- atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
- Quidum?
- Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
- auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,
- gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
- face modo, est lucrum hic tibi amplum.
- Deos quidem oro.
- Impetras.
- Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.
- Epidice, eo veni.
- Ne abitas prius quam ego ad te venero.