Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Si aequom siet
- me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
- quod laudetis, ut ego opino, uterque,
- Ergo ubi id est, Epidice?
- Atque ad eam rem conducibile.
- Quid istuc dubitas dicere?
- Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
- qui plus sapitis.
- Eia vero, age díc.
- At deridebitis.
- Non edepol faciemus.
- Immo, si placebit, utitor,
- consilium si non placebit, reperitote rectius.
- mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.
- Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.
- Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam
- illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,
- ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
- Fieri oportet.
- Facere cupio quidvis, dum id fiat modo.