Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Em,
  2. nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,
  3. sicut cras hic aderit, hodie non venit.
Per.
  1. Qui scis?
Ep.
  1. Scio.
  2. quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.
Per.
  1. Quin tu eloquere, quid faciemus?
Ep.
  1. Sic faciundum censeo
  2. quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia
  3. quasique ames vehementer tu illam.
P.
  1. Quam ad rem istuc refert?
E.
  1. Rogas?
  2. ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,
  3. atque ut eam te in libertatem dicas emere,
Per.
  1. Intellego.
Ep.
  1. Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua
  2. secus sententia.
Per.
  1. Immo docte.
Ep.
  1. Quid tua autem, Apoecides?
Ap.
  1. Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?