Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tace ergo, ut audias)
  2. postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:
  3. “quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro,
  4. mulieri, quam liberare volt amator.” quisnam is est?
  5. inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem
  6. Periphanai filium.
Per.
  1. Perii hercle. quid ego ex te audio?
Ep.
  1. Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,
  2. coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,
  3. quasi retruderet hominum me vis invitum.
Per.
  1. Intellego.
Ep.
  1. Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi?
  2. “quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,
  3. eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore,
  4. id paratum et sese ob eam rem id ferre.”
Per.
  1. Certo ego occidi.
Ep.
  1. Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.
Per.
  1. Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.
Ap.
  1. Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
  2. nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.