Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.
  2. quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
  3. tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,
  4. indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
  5. subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,
  6. cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae.
  7. cani quoque etiam ademptumst nomen.
Per.
  1. Qui?
Ep.
  1. Vocant Laconicum.
  2. haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
Ap.
  1. Quin tu ut occepisti loquere?
Ep.
  1. Occepere aliae mulieres
  2. duae post me sic fabulari inter sese—égo abscessi sciens
  3. paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;
  4. nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,
  5. quae loquerentur.
Per.
  1. Id lubidost scire.
Ep.
  1. Ibi illarum altera
  2. dixit illi quicum ipsa ibat—(
Per.
  1. Quid?