Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- filios suos quisque visunt.
- Hercle rem gestam bene.
- Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,
- obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,
- eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?
- pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.
- quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier
- et cum ea tibicinae ibant quattuor.
- Quicum, Epidice?
- Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,
- ubi fidemque remque seque teque properat perdere;
- ea praestolabatur illum apud pórtam.
- Viden veneficam?
- Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
- Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
- Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.
- Vtin inpluvium induta fuerit?
- Quid istuc tam mirabile est?
- quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
- at tributus quom imperatus est, negant pendi potis: