Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- aggrediar hominem. advenientem péregre erum suom Stratippoclem
- impertit salute servos Epidicus.
- Vbi is est?
- Adest.
- salvom huc advenisse—
- Tam tibi istuc credo quam mihi.
- Benene usque valuisti?
- A morbo valui, ab animo aeger fui.
- Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi
- impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
- missiculabas.
- Perdidisti omnem operam.
- Nam qui perdidi?
- Quia meo neque cara est cordi neque placet.
- Quid retulit
- mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
- Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.
- Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.
- ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
- Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.