Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
Str.
  1. Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
  2. at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.
Chaer.
  1. Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes.
Str.
  1. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
  2. is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
Chaer.
  1. Quid tibi me vis facere?
Str.
  1. Argenti dare quadraginta minas,
  2. quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
Chaer.
  1. Si hercle haberem ---
Str.
  1. Nam quid te igitur retulit
  2. beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?
Chaer.
  1. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.
Str.
  1. Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.
  2. sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
  3. quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo,
  4. nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,
  5. quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.
Ep.
  1. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.
  2. sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.