Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
  2. ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
Str.
  1. Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis
  2. celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
Ep.
  1. Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?
Str.
  1. Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo ---
  2. meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum ---
Ep.
  1. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero
  2. fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.
Str.
  1. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?
Ep.
  1. Ne feceris.
  2. ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
Str.
  1. Nunc places, nunc ego te laudo.
Ep.
  1. Patiar ego istuc quod lubet.
Str.
  1. Quid illa fiet fidicina igitur?
Ep.
  1. Aliqua res reperibitur,
  2. aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua.
Str.
  1. Plenus consili es.
  2. novi ego te.
Ep.
  1. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,