Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.
  2. sí sibi nunc álteram
  3. áb legione adduxit animi causa, corium perdidi.
  4. nam úbi senex sénserit
  5. síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
  6. át enim tu praecave.
  7. át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.
  8. néquam homo es, Epidice.
  9. quí lubidost male loqui?
  10. quía tu tete deseris.
  11. quíd faciam? mén rogas?
  12. tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.
  13. aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam
  14. adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.
  15. tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.
  16. huc concedam, orationem unde horum placide persequar.
Stratippocles
  1. Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum
  2. meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.
Chaeribvlvs
  1. Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.
  2. idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono