Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Iam iam faciam ut iusseris.
- Quando vir bonus es, responde quod rogo.
- Roga quód lubet.
- Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
- te omne argentum redditurum?
- Non commemini dicere.
- Quid? negas?
- Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
- Me ipso praesente et Lycone tarpezita.
- Non taces?
- Non taceo.
- Non ego te flocci facio; ne me territes.
- Me ipso praesente et Lycone factum est.
- Satis credo tibi.
- nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
- libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †
- haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
- Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
- Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
- et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.