Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- tu me sequere.
- Quo sequar te?
- Ad trapezitam meum
- ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
- Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
- Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias.
- Itane vero?
- Ita hercle vero.
- Novi ego hos pugnos meos.
- Quid tum?
- Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
- placidum te hodie reddam.
- Age ergo, recipe áctutum.
- Licet.
- Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
- Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.