Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quidquid est, ipse ibit potius.
- Pro deum atque hominum fidem,
- hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
- obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
- Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
- bene et pudice me domi habuit.
- Haud voluntate id sua:
- Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
- nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
- Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.
- mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
- siquidem voltis quod decrero facere.
- Tibi permittimus:
- Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
- Quódne promisti?
- Qui promisi?
- Lingua.
- Eadem nunc nego.
- dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
- Nihil agit, collum obstringe homini.