Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
- vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
- postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
- pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.
- verum amici compulerunt: reddit argentum domo.
- nunc domum properare certumst.
- Heus tu, leno, te volo.
- Et ego te volo.
- At ego vos nolo ambos.
- Sta sis ilico,
- atque argentum propere propera vomere.
- Quid mecum est tibi?
- aut tibi?
- Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium
- atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.
- Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
- ferreo ego dico.
- At ego vos ambo in robusto carcere
- ut pereatis.
- Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.