Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Nugas garris.
- Soleo, nam propter eas vivo facilius.
- Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
- Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
- Libera ego sum nata.
- Et alii multi qui nunc serviunt.
- Enim vero irascor.
- Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.
- quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
- Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?
- Audio.
- si vis tribus bolis, vel in chlamydem.
- Quin tu is in malam crucem
- cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
- Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
- me reposcis?
- Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri.
- Nullam abduxi.
- Certe eccistam video.
- Virgo haec libera est.