Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
- Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
- Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo.
- quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam.
- Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
- ambula in ius.
- Non eo.
- Licet te antestari?
- Non licet.
- Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
- at ego, quem licet, te. accede huc.
- Servom antestari?
- Vide.
- em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius.
- Em tibi.
- O cives, cives.
- Quid clamas?
- Quid tibi istum tactio est?
- Quia mihi lubitum est.
- Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.