Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Antiquom poe+tam audivi scripsisse in tragoedia,
- mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
- verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
- non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
- peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
- rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.
- nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
- vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.
- Phaedrome, propera.
- Quid properem?
- Parasitum ne amiseris.
- magna res est.
- Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.
- Teneo.
- Quid negotist?
- Rogita unde istunc habeat anulum.
- pater istum meus gestitavit ---
- At mea matertera.
- Mater ei utendum dederat.
- Pater † uois rusum tibi.