Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
Capp.
  1. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
  2. bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
  3. ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas
  4. non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
  5. ego illam reddidi qui argentum a te attulit.
Ther.
  1. Quis is est homo?
Capp.
  1. Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum.
Ther.
  1. Meum?
  2. attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
  3. is mihi anulum subripuit.
Capp.
  1. Perdidistin tu anulum?
  2. miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
Ther.
  1. Vbi nunc Curculionem inveniam?
Capp.
  1. In tritico facillume,
  2. vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
  3. ego abeo, vale atque salve.—
Ther.
  1. Male vale, male sit tibi.
  2. quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
  3. cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.