Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
- in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem.
- Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi.
- sed quid agit meum mercimonium ápud te?
- Nil apud mé quidem,
- ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.
- Quid est?
- Quod fui iuratus feci.
- Reddin an non virginem,
- prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?
- Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
- illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
- male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo.
- Mihin malum minitare?
- Atque edepol non minitabor, sed dabo,
- mihi si perges mólestus esse.
- Leno minitatur mihi,
- meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
- at ita me machaera et clupeus ---
- bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,