Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quas tu mihi tabellas?
  2. quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
  3. nec mihi quidém libertus ullust.
Lyc.
  1. Fácis sapientius
  2. quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.
Ther.
  1. Quid feci †
Lyc.
  1. Quod mandasti feci, túi honoris gratia,
  2. tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
Ther.
  1. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyc.
  1. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
  2. ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Ther.
  1. Quid valeam?
Lyc.
  1. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.—
Ther.
  1. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
  2. ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
Cappadox
  1. Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
  2. postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
  3. ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
  4. ut ego potius comedim quam ille.
Ther.
  1. Iusseram salvere te.