Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
- periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo.
- quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
- nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—
- Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,
- sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
- nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
- quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
- Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
- sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
- Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
- Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
- nec daturus súm.
- Idem ego istuc quom credebam credidi,
- te nihil esse redditurum.
- Quor nunc a me igitur petis?
- Scire volo quoi reddidisti.
- Lusco liberto tuo,
- is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.
- qui has tabellas obsignatas attulit.