Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Scire nímis lubet
  2. ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Ph.
  1. Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium—
Cv.
  1. Ain tu omnia haec?
  2. in carnario fortasse dicis.
Ph.
  1. Immo in lancibus,
  2. quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
Cvrc.
  1. Vide
  2. ne me ludas.
Phaed.
  1. Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.
  2. sed quod te misi, nihilo sum certior.
Cvrc.
  1. Nihil attuli.
Phaed.
  1. Perdidisti me.
Cvrc.
  1. Invenire possum, si mi operam datis.
  2. postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
  3. video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
  4. scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
  5. ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
  6. respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
  7. quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.