Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Perdis me tuis dictis.
- Immo servo et servatum volo.
- postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
- med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
- aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,
- prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
- dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
- ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
- dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo
- visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem
- triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”
- dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est
- illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
- meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
- operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”
- postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
- vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
- quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet:
- neque diem decet morari, neque nocti nocerier.
- omnis res paratast. et nos, quibus paratum est, assumus.