Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. et aqualem cum aqua? properatin ocius?
Cvrc.
  1. Animo male est.
Pal.
  1. Vin aquam?
Cvrc.
  1. Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Pal.
  1. Vae capiti tuo.
Cvrc.
  1. Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
Pal.
  1. Maxume.
Cvrc.
  1. Quid facitis, quaeso?
Pal.
  1. Ventum.
Cvrc.
  1. Nolo equidem mihi
  2. fieri ventulum.
Phaed.
  1. Quid igitur vis?
Cvrc.
  1. Esse, ut ventum gaudeam.
Pal.
  1. Iuppiter te dique perdant.
Cvrc.
  1. Perii, prospicio parum,
  2. gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
  3. ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
Ph.
  1. Iám edes aliquid.
Cv.
  1. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
Pal.
  1. Immo si scias, reliquiae quae sint.