Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quod amas amato testibus praesentibus.
Phaed.
  1. Quin leno hic habitat.
Pal.
  1. Nemo hinc prohibet nec vetat,
  2. quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
  3. nemo ire quemquam publica prohibet via;
  4. dum ne per fundum saeptum facias semitam,
  5. dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
  6. iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.
Phaed.
  1. Lenonis hae sunt aedes.
Pal.
  1. Male istis evenat.
Phaed.
  1. Qui?
Pal.
  1. Quia scelestam servitutem serviunt.
Phaed.
  1. Obloquere.
Pal.
  1. Fiat maxume.
Phaed.
  1. Etiam taces?
Pal.
  1. Nempe obloqui me iusseras.
Phaed.
  1. At nunc veto.
  2. sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Pal.
  1. Nempe huic lenoni qui hic habitat?
Phaed.
  1. Recte tenes.