Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Minus fórmidabo, ne excidat.
- Odiosus es.
- eam vólt meretricem facere. éa me deperit,
- ego autem cum illa facere nolo mutuom.
- Quid ita?
- Quia proprium facio: amo pariter simul.
- Malus clándestinus est amor, damnumst merum.
- Est hercle ita ut tu dicis.
- Iamne ea fert iugum?
- Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
- si est osculando quippiam impudicior.
- Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
- fumo comburi nil potest, flamma potest.
- qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:
- qui volt cubare, pandit saltum saviis.
- At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.
- Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
- Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
- subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
- id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat