Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ostium occlusissimum,
  2. caruitne febris te herí vel nudiustertius
  3. et heri cenavistine?
Phaed.
  1. Deridesne me?
Pal.
  1. Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
Phaed.
  1. Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
  2. numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
  3. cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.
Pal.
  1. Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
  2. facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
  3. num tu pudicae cuipiam insidias locas
  4. aut quam pudicam ésse oportet?
Phaed.
  1. Nemini,
  2. nec me ille sirit Iuppiter.
Pal.
  1. Ego item volo.
  2. ita tuom conferto amare semper, si sapis,
  3. ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
  4. semper curato ne sis intestabilis.
Phaed.
  1. Quid istúc est verbi?
Pal.
  1. Caute ut incedas via: