Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
  2. quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium,
  3. quom veniat?
Pal.
  1. Mane sis, dum huic conicio somnium.
Coc.
  1. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
Pal.
  1. Fateór.
Coc.
  1. Abi, déprome.
Pal.
  1. Age tu interea huic somnium
  2. narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
  3. nam quod scio omne ex hoc scio.
Cap.
  1. Operam ut det.
Pal.
  1. Dabit.—
Capp.
  1. Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens.
  2. da mi igitur operam.
Coc.
  1. Tam etsi non novi, dabo.
Capp.
  1. Hac nocte in somnis visus sum viderier
  2. procul sedere longe a me Aesculapium,
  3. neque eum ad me adire neque me magni pendere
  4. visumst.
Coc.
  1. Item alios deos facturos scilicet: