Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sane illi inter se congruont concorditer.
- nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
- namque incubare satius te fuerat Iovi,
- qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
- Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,
- locus nón praeberi potis est in Capitolio.
- Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
- petas, ne forte tibi évenat magnum malum,
- quod in quiete tibi portentumst.
- Bene facis.
- ibo atque orabo.—
- Quae res male vortat tibi.—
- Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
- estne hic parasitus qui missust in Cariam?
- heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
- Quid istíc clamorem tollis?
- Parasitum tuom
- video currentem ellum usque in plátea ultima.
- hinc auscultemus quid agat.
- Sane censeo.