Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vivo.
Pal.
  1. Nempe ut dignus es.
  2. sed quid tibi est?
Capp.
  1. Lien enecat, renes dolent,
  2. pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
  3. radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Pal.
  1. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
Capp.
  1. Facile est miserum inridere.
Pal.
  1. Quin tu aliquot dies
  2. perdura, dum intestina exputescunt tibi,
  3. nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
  4. venire poteris intestinis vilius.
Capp.
  1. Lien díerectust.
Pal.
  1. Ambula, id lieni optumumst.
Capp.
  1. Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
  2. potin cóniecturam facere, si narrem tibi
  3. hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Pal.
  1. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
  2. quin coniectores a me consilium petunt:
  3. quod eis respondi, ea omnes stant sententia.