Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tace, né—
Pal.
  1. Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.
Phaed.
  1. Iamne égo huic dico?
Pal.
  1. Quid díces?
Phaed.
  1. Me periísse.
Pal.
  1. Age dice.
Phaed.
  1. Anus, aúdi.
  2. hóc volo scíre te: pérditus súm miser.
Leaena
  1. At pól ego oppidó servata.
  2. séd quid est? quid lubet pérditum dícere
  3. te essé?
Phaed.
  1. Quia id quod amo cáreo.
Leaena
  1. Phaedrome mi, ne plora amabo.
  2. tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.—
Phaed.
  1. Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,
  2. quae tuó gutturí sit monumentum.
  3. qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,
  4. Palinúre?
Pal.
  1. Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.
Phaed.
  1. Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum