Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. cum argénto ad me.
Pal.
  1. Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
Phaed.
  1. Quid si ádeam ad fores atque óccentem?
Pal.
  1. Si lúbet, neque veto neque iúbeo,
  2. quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
Phaed.
  1. Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,
  2. vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
  3. gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,
  4. fite causa mea ludii barbari,
  5. sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
  6. quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
  7. hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
  8. nec mea gratia commovent se ocius.
  9. re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
  10. st tace, tace.
Pal.
  1. Taceo hercle equidem.
Phaed.
  1. Sentio sonitum.
  2. tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
Leaena
  1. Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,
  2. ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.