Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ém tibi anus lepida.
- Sálve, oculissime homo.
- Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere
- prolúe cloacam.
- Tace. Nólo huic male dicí.
- Faciam igitur mále potius.
- Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.
- nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt
- omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.
- Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.
- Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.
- Em istuc, quod míhi dixti.
- Quid id ést?
- Periisse ut té dicas.
- Male tibi di faciant.
- Díc isti.
- Ah.
- Quíd est? ecquid lubet?
- Lúbet.
- Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.