Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Sitit haéc anus.
- Quantillúm sitit?
- Modica ést, capit quadrántal.
- Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli.
- canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet.
- Amábo,
- cúia vox sonát procul?
- Cénseo hanc áppellandam anum.
- adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.
- Imperatór quis est?
- Vínipollens lépidus Liber,
- tibí qui screánti, siccaé, semisómnae
- adfért potiónem et sitím iam sedátum it.
- Quám longe a me abest?
- Lúmen hoc vide.
- Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro.
- Sálve.
- Egon sálva sim, quaé siti sícca sum?
- At iám bibes.
- Diu fit.