Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
  2. neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.
Lena.
  1. Obsecro,
  2. quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Sel.
  1. Per Dionysia
  2. mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
  3. conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
  4. inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
  5. blanditiis, muneribus, donis.
Lena.
  1. Mihi istunc vellem hominem dari,
  2. ut ego illum vorsarem!
Sel.
  1. Quid opust verbis? consuetudine
  2. coepi amare contra ego illum, et ille me.
Lena.
  1. O mea Selenium,
  2. adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
  3. melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
Sel.
  1. At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
  2. me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
  3. sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.