Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Perfidiosus est Amor.
Sel.
  1. Ergo in mé peculatum facit.
Gymn.
  1. Bono animo es, erit isti morbo melius.
Sel.
  1. Confidam fore,
  2. si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
Gymn.
  1. Veniet.
Sel.
  1. Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
  2. sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
  3. quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
Lena.
  1. Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium,
  2. unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
  3. verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:
  4. non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
Sel.
  1. Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
  2. nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
  3. obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
  4. ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.
Lena.
  1. Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
  2. consuevisti?