Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
  2. quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
  3. eum uxorem ducturum esse aliam.
Lena.
  1. Nihil amori iniuriumst.
Sel.
  1. Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas
  2. esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
Lena.
  1. Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
  2. faciam.
Sel.
  1. Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
  2. si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
  3. eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
  4. sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
  5. accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
  6. ego volo ire.
Gymn.
  1. Vt mi excivisti lacrimas.
Sel.
  1. Gymnasium mea,
  2. bene vale.
Gymn.
  1. Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
  2. ibis?