Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
  2. et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
  3. noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
Sel.
  1. Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
  2. doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
  3. quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
Gymn.
  1. Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
Sel.
  1. Quid faciam?
Gymn.
  1. In latebras abscondas pectore penitissimo.
  2. tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris.
Sel.
  1. At mihi cordolium est.
Gymn.
  1. Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;
  2. quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
Sel.
  1. Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet.
Gymn.
  1. Amat haec mulier.
Sel.
  1. Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
Gymn.
  1. Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
  2. gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.
Sel.
  1. Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.