Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quis est?
Lam.
  1. Quoi haec éxcidit cistélla.
Phan.
  1. Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.
Hal.
  1. Sed is hác iit, hac soccí video
  2. vestígium in pulvere, pérsequar hac.
  3. in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic
  4. meis túrba oculis modo se óbiecit:
  5. neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo
  6. exiít. hic conciliúm fuit.
  7. ad duós attinet, liquidúmst. attat,
  8. singulúm video vestígium.
  9. sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.
  10. actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.
  11. redeo íntro.
Phan.
  1. Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam.
Hal.
  1. Quis mé revocat?
Lamp.
  1. Bona femina et malus masculus volunt te.
Hal.
  1. --- postremo ille
  2. plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.