Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,
  2. qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
  3. nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
  4. nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
  5. cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
  6. actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.
  7. nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
  8. sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
  9. nam et intús paveo et foris fórmido,
  10. ita núnc utrubique metús me agitat.
  11. ita súnt homines miseré miseri:
  12. ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,
  13. quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.
  14. sed mémet morór, quom hoc agó setius.
  15. Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,
  16. oculís investíges, astúte augura.
Lam.
  1. Era.
Ph.
  1. Hém quid est?
Lam.
  1. Haec ést.