Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione
- cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
- nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se
- vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.
- Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.
- Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
- servare iussit, qui suos Selenium parentes
- facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,
- quam quaedam meretríx ei dedit.
- Nostram haec rem fabulatur,
- hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.
- Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.
- mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
- Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,
- sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
- nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.
- quid quaeritabas?
- Mí homo et mea mulier, vos saluto.
- Et nos te. sed quid quaeritas?