Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Haec sunt profecto.
L.
  1. Pergin?
P.
  1. Haec sunt.
L.
  1. Si mihi
  2. alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
Phan.
  1. Non ecastor falsa memoro.
Lamp.
  1. Nam, obsecro, unde haec gentium?
  2. aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
  3. dedita opera, in tempore ipso?
Phan.
  1. Spes mihi sancta subveni.
Halisca
  1. Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.
  2. itaque † petulantia mea me animi miseram habet.
  3. quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,
  4. si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.
  5. quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis
  6. cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor
  7. loca haec circiter excidit mihi.
  8. mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,
  9. quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.