Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. moderatrix linguae fuit atque immemorabilis.
  2. quot illí blanditias, quid illi promisi boni,
  3. quot admoenivi fabricas, quot fallacias
  4. in quaestione. vix exculpsi ut diceret,
  5. quia ei promisi dolium vini dare.
Phanostrata
  1. Audire vocem visa sum ante aedis modo
  2. mei Lampadisci servi.
Lamp.
  1. Non surda es, era:
  2. recte audivisti.
Phan.
  1. Quid agis hic?
Lamp.
  1. Quod gaudeas.
Phan.
  1. Quid id est?
Lamp.
  1. Hinc ex hisce aedibus paulo prius
  2. vidi exeuntem mulierem.
Phan.
  1. Illam quae meam
  2. gnatam sustulerat?
Lamp.
  1. Rem tenes.
Phan.
  1. Quid postea?
Lamp.
  1. Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim