Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Enim vero ita me Iuppiter
  2. itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.
  3. iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
  4. di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
  5. faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
  6. nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,
  7. poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
  8. et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,
  9. nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—
Mel.
  1. Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
  2. illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
  3. illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
  4. sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
  5. postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
  6. non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
  7. sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
  8. et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
Lampadio
  1. Anum sectatus sum clamore per vias,
  2. miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis