Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- erilem nostram filiam sustollere.
- extimuit tum illa.
- Iam horret corpus, cor salit.
- nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
- puellam eamque me mihi supponere.
- Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
- ut gesta res sit.
- Vtinam audire non queas.
- ---
- Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
- fortunis ex secundis ad miseras vocat.
- nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
- ego te reduco et revoco ad summas ditias,
- ubi tu locere in luculentam familiam,
- unde tíbi talenta magna viginti pater
- det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
- tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
- An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
- Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.