Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non remissura es mihi illam?
Mel.
  1. Pro me responsas tibi.
Alc.
  1. Non remittes?
Mel.
  1. Scis iam dudum omnem meam sententiam.
Alc.
  1. Satin istuc tibi in corde certumst?
Mel.
  1. Quin ego commentor quidem.
Alc.
  1. Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.
Mel.
  1. Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
Alc.
  1. At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,
  2. itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
  3. itaque me Saturnus eius patruos—
Mel.
  1. Ecastor pater.
Alc.
  1. Itaque me Ops opulenta illius avia—
Mel.
  1. Immo mater quidem.
Alc.
  1. Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter—
  2. tu me delenis, propter te haec pecco.
Mel.
  1. Perge dicere.
Alc.
  1. Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Mel.
  1. Non remittam. definitumst.