Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Eo facetu'sfacetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
  2. habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
  3. neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
  4. hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
  5. tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Alc.
  1. Di me perdant—
Mel.
  1. Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Alc.
  1. Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
Mel.
  1. Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Alc.
  1. Patierin me periurare?
Mel.
  1. Pol te aliquanto facilius,
  2. quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
  3. alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
  4. hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Alc.
  1. Face semel periclum.
Mel.
  1. Feci saepe, quod factum queror.
Alc.
  1. Redde mi illam.
Mel.
  1. Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
  2. quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.