Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nam sola nulla invitior solet esse.
Sen.
  1. Me vocato,
  2. ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid.
Gymn.
  1. Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
Sen.
  1. Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.
Gymn.
  1. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
Sen.
  1. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.
  2. sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,
  3. meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,
  4. utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
  5. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
  6. hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
  7. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
Gymn.
  1. --- vapulabis.
Sen.
  1. --- volo apud te.
  2. ---
Gymn.
  1. Intro abeo,
  2. nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.
  3. ---