Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- qui equom me adferre iúbes, loricam adducere,
- multos hastatos, post id multos velites,
- multos cum multis? haec tu pervorsario
- mihi fabulatu'sfabulatus es .
- Dixin égo istaec, obsecro?
- Modó quidem hercle haec dixisti.
- Non praesens quidem.
- Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
- Video ego te Amoris valde tactum toxico,
- adulescens; eo te magis volo monitum.
- Mone.
- Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
- Quid faciam?
- Ad matrem eius devenias domum,
- expurges, iures, ores blande per precem
- eamque exores ne tibi suscenseat.
- Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
- ---
- prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.
- ---
- quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
- adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
- Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
Senex