Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quid vis.
- Volo éx te scire quidquid est ---
- quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,
- quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram
- habes pérditui et praedatui?
- Miser errat, ut ego dixi.
- lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
- potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti?
- Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam,
- nisi meus modo unus filius?
- Quem quidem ego amem, alius nemo est.
- At ego ---
- Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
- Quid ---
- isne est id arbitratus?
- ---
- datores
- negotioli bellissimi senices soletis esse.
- ---
- Me respondere postulas? iniurium est.
- stipulari semper me ultro oportet a viris,
- eum quaestum facio, nil viris promittere.
- ---
- siquidem ímperes pro copia, pro recula
- ---
- Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.
- Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
- fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.
- meminere officium suom.
- ita mustulentus ventus nares attigit.
- capillo scisso atque excissatis auribus
- quae quasi carnificis angiporta purigans
- non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
- febriculosae, miserae amicae, ósseae,
- diobolares, schoeniculae, miraculae,
- cum extritis talis, cum todillis crusculis
- ---
- Molestus es.
- Meae issula sua aedes egent. ad me sine ducam.
- Aufer manum.
Prisc.&3GL&2.388K(Gym.)
Prisc.&3GL&2.107KLena.
Festus372M
Non.198MLena.
Non.499MGymn.
Non.63Met415M
Non.108M
Non.190M